라틴어 문장 검색

ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 16:1)
et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:2)
omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:3)
is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:2)
et in terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium fuerat refugientibusque ad stationem Graecis Veneti obsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 21:2)
adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 184:1)
ea quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes intercipiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 268:1)
et quia lentior videbatur pedestris pugna, equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 393:2)
duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:1)
dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum approbavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 506:1)
tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra ordinem immisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 514:1)
cum alterius ingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 565:1)
sed uti numero etiam non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 572:4)
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 514:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION