라틴어 문장 검색

Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 57:1)
Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:1)
quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)
Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:7)
Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:4)
et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:11)
Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 786 94:1)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
Receptis obsidibus vel sacramenta tunc reversus est praefatus gloriosus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:13)
Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:5)
Qui tamen, postquam nullus probator criminum esse voluit, coram omni populo in basilica beati Petri apostoli evangelium portans ambonem conscendit invocatoque sanctae Trinitatis nomine iureiurando ab obiectis se criminibus purgavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:3)
Ipsa die sacratissima natalis Domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:2)
Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:3)
Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:4)
Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 213:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION