라틴어 문장 검색

sed quid praeripio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 2:8)
sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:5)
tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:8)
ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam praereptam velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 2:5)
vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장2)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)
Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:4)
Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:2)
refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장3)
quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:15)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta23)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:1)
Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION