라틴어 문장 검색

quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 7:1)
id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 1:3)
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
videor enim, cum praesente loqui et iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 2:2)
deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime vero, si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:1)
Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:4)
sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:2)
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset intestinum et oblatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:1)
'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:6)
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:2)
ut enim vera videamus, quam longe videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:12)
si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut verum aut falsum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:1)
vera igitur illa sunt nunc omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:9)
si vero aliquid occurrit quod veri simile vi- deatur, humanissima conpletur animus voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION