라틴어 문장 검색

Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 38:1)
Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 46:1)
Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:3)
Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 1:3)
Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:5)
Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:3)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:2)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 6:1)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:2)
Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris et boni uini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:4)
Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:2)
Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:2)
Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION