라틴어 문장 검색

simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
Sed ambitiosa illa, et imperativa scientiae moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:7)
De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiae veros fines cogitent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:12)
ex appetitu scientiae, homines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:17)
denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:12)
Partitiones Scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 3:2)
Philosophia Secunda, sive Scientia Activa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 8:2)
Prima pars exhibet scientiae ejus sive doctrinae in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:1)
juxta illud, Non accipit indoctus verba scientiae, nisi prius ea dixeris quae versantur in corde ejus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:6)
Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quaedam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:7)
Partitiones tamen Scientiarum adhibemus eas, quae non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita, complectantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION