라틴어 문장 검색

Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas, quas in caelo creasti claras et pretiosas et bellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 114:1)
Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 116:1)
Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum instrumentorum effecta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:4)
Hac de causa audemus iterum hanc pretiosam provocationem proponere:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:3)
Proponimus credentibus ut redintegrent hanc pretiosam consuetudinem eamque penitus vivant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 288:2)
Ipsa pretiosum est fidei nutrimentum, occursus cum Christo praesenti reali modo per supremum amoris actum, donum sui ipsius quod vitam generat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:2)
Cum realitas haec obscuratur, criterium deest ad discernendum id quod hominis vitam pretiosam et unicam efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:9)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat, lucem, qua tribuis nil pretiosius, lucem, qua reliqua praemia cernimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae42)
mos edendi spernitur, glaucos amictus induit monilibus matrona demptis, proque gemma et serico crinem fluentem sordidus spargit cinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium41)
cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권190)
nam si corruptum corrumpendumve Deus quid praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis, pauper et infirmus et summo indignus honore et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 239)
Hic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Magorum munera1)
"vulgabo cuncta et proferam pretiosa quae Christus tenet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.41)
"hoc est monile ecclesiae, his illa gemmis comitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.95)

SEARCH

MENU NAVIGATION