라틴어 문장 검색

Cui respondit Esther: " Petitio mea et preces:
(불가타 성경, 에스테르기, 5장7)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
(불가타 성경, 집회서, 27장31)
Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
(불가타 성경, 집회서, 47장31)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)
et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장42)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장49)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Et dulci ueniam prece
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 27:1)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION