라틴어 문장 검색

recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)
biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 361:1)
potiores apud me auctores sunt qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 497:1)
biduum eo loco velut obsessi mansere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 623:2)
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 53:1)
ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 235:2)
huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 314:1)
collegae eius Pauli una, pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo, mirari se, quidni, qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret quae sibi agenda armato forent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 462:1)
haec vobis istorum per biduum militia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 741:3)
item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 412:2)
Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas movet castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 482:1)
ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae veniam petivit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 290:1)
productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam, et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim ac pauci, mox plures reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut convenerat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 493:1)
Ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 24:1)
in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION