라틴어 문장 검색

neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:4)
Commune item animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:2)
sed in neutro ei etiam mortis genus est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, licet neutro dicatur, tamen invenitur etiam masculino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4566)
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:2)
At vero quemadmodum singuli procreentur si in infinitum quis curet agnoscere, hic modus est. Habitudo enim superbipartientis, si utrisque terminis duplicetur, semper superbipartiens proportio procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:1)
eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 177)
Ennius feminino posuit, Horatius masculino quae nemora aut quos agor in specus, Vergilius neutro, quod hodie in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habemus in omnibus casibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5682)
Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter, masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem constructionem solummodo [0457C] masculini femininique generis celebraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION