라틴어 문장 검색

Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:1)
Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:1)
Nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:2)
qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:3)
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:1)
inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장10)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장1)
ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장9)
contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장5)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장3)
accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장3)
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION