라틴어 문장 검색

decemviros in eam rem ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 38:1)
L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 101:1)
ea res prodigii loco habita ad senatum relata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:3)
patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 206:1)
decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:1)
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 210:2)
eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemvir sacrorum et Q. Fulvius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 295:1)
suffectus in Aemili locum decemvir M. Valerius Messalla;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 298:1)
non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 142:1)
Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 144:1)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, - palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat - alterum quod in loco peregrino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:1)
omnia uti decemviri praeierunt facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 149:1)
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION