라틴어 문장 검색

Tunc illa surgens de adulterio et accipiens mantile ivit in domum suam et nesciebat si in eo esset çuchara vel aliud.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. 1:15)
aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat spiritus admisso notus adulterio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b11)
inde propinquo hoste magis timuere ducem, sic denique factum est ut socius tum forte tuus, mox proditor, illis frustra terga daret commissae tempore pugnae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 122)
"nunc, ut regis sit filius, effert matris adulterium, tum livet quod Ricimerem in regnum duo regna vocant;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 155)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
"deerat, ut adflictos turparem ego proditor Argos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권192)
Nullus sapientum proditori credidit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N44)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 6:3)
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:2)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:5)
1 Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:3)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
"non occides,non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes,"
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION