라틴어 문장 검색

His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
" esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:10)
" ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:2)
in raptoris matrimonium ambitus erit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 7:16)
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:4)
quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:21)
Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."
(세네카, 행복론, Liber VII 12:1)
A quo acciperet, ambitus fuit;
(세네카, 행복론, Liber VII 121:4)
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 124:1)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
quodcumque alluitur solum longo Tethyos ambitu, Alcidae domuit labor.
(세네카, Hercules Furens 12:57)
segnis hic ibit dies, tanto petitus ambitu, tanto datus?
(세네카, 메데아 7:14)
non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet, non laeva cordi regio, non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus:
(세네카, 오이디푸스 5:26)
medio stat ingens arbor atque umbra gravi silvas minores urguet et magno ambitu diffusa ramos una defendit nemus, tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius, restagnat umor frigore aeterno rigens;
(세네카, 오이디푸스 7:21)
"dubio sub tempore regnum non regit ignavus, postponitur ambitus omnis ultima cum claros quaerunt:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION