라틴어 문장 검색

nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 413:2)
et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 437:1)
quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 548:2)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 356:1)
si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:2)
militaria opera pugnando obeunti Alexandro - nam ea quoque minus clarum eum faciunt - cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 249:1)
periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 354:1)
oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti, non sufficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 75:1)
sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 417:1)
cuncta pari cura obibat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 723:1)
ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 719:1)
si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 335:1)
praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION