라틴어 문장 검색

non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:3)
Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 91:4)
Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.3)
hoc se magis supprimere felicem decet
(세네카, Troades 274:1)
aspiciam nullos hodierna luce dolentis, et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 104)
tu diruta fletum supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 131)
quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta, quod profluens;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 3:2)
itaque tu molem thematis missi 3 recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas, cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] 4 negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis, unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse habet vel supprimere verum vel concinnare mendacium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 3:1)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
quid est aliud, si requirenti tuas supprimas 1 actiones, quam suspicari eum, qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis aut tristem, si diversa cesserint, non futurum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
sic ubi se magnis refluus suppressit in antris Nilus et Eoae liquentia pabula brumae ore premit, fumant desertae gurgite valles et patris undosi sonitus exspectat hiulca Aegyptus, donec Phariis alimenta rogatus donet agris magnumque inducat messibus annum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권323)
Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:4)
non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae40)
pueros in profluentem aquam mitti iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION