라틴어 문장 검색

magnumque decus, ferroque petendum, Plus patria potuisse sua;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:12)
Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi, Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipso Strata metu, tenuit flagrantis in omnia belli Praecipitem cursum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:49)
- At Brutus, in aequore victor, Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:80)
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:79)
Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:3)
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:42)
Magni clarissima proles, Vel dominus rerum, vel tanti funeris heres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:44)
Si quis post pignora tanta Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:29)
O decus imperii, spes o suprema senatus, Extremum tanti generis per saecula nomen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:16)
Hic patriae perit omne decus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:21)
Namque memor generis Carthaginis impia proles Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est Hannibal;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:41)
Proles tam clara Metelli Stabit barbarico coniux millesima lecto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:49)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Rapiatur in undas Infelix Magni coniux, prolesque Metelli:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION