라틴어 문장 검색

Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:8)
At ex philosophia naturali pura et impermista meliora speranda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:5)
Quod si quis aetate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:1)
Itaque tum demum bene sperandum est de naturali philosophia, postquam historia naturalis (quae ejus basis est et fundamentum) melius instructa fuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:16)
At cum Experientia lege certa procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 241:4)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
Illa vero in usum inveniente, ab Experientia facta demum literata melius sperandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:7)
Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
sed tamen minora de ea speranda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:4)
Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:4)
quum vero factum fuerit, melius de scientiis sperare licebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 250:4)
nam etiam absque hoc minus de progressu sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 256:2)
Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et hujusmodi, quae hactenus principium inventis dederunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:8)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
Neque enim speret aliquis terminare quaestionem, utrum in motu diurno revera terra aut coelum rotet, nisi naturam rotationis spontaneae prius comprehenderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION