라틴어 문장 검색

aërium Manichacus ait sine corpore vero pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque corporis effigiem, nil contrectabile habentem, ac primum specta an deceat quidquam simulatum adsignare Deo, cuius mera gloria falsi nil recipit, membris hic se fallacibus aptans fingeret esse hominem ventosa subdolus arte, mentitus totiens, cum diceret
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3314)
me paterno in atrio ut obsoletum vasculum caducis Christus aptat usibus sinitque parte in anguli manere.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus9)
sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
"nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, ut semel e muris gressum promoverit, ore post tergum verso respectet funera rerum."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1199)
Atque aliquis dicat, "Nihil promoveris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 120)
Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo Quantum huic promoveo nuptias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 284)
sed nihil promoves.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 314)
Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4126)
Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:5)
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, "O socii, qua prima" inquit "fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:12)
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:1)
Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:1)
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:8)
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:4)
Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION