라틴어 문장 검색

18 In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 18장1)
Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장4)
Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:1)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:4)
Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:6)
ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:2)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:6)
Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouendo conuolnerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:4)
Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:5)
Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:2)
Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:4)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:1)
Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:8)
iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION