라틴어 문장 검색

vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장5)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장4)
tribuni centurionesque ambigui quod spretis melioribus deterrimi valebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장3)
Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulantes, venerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장1)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii Valentis pugnae signum et militem in armis invenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장4)
separati primum, deinde addito honestae missionis lenimento, arma ad tribunos suos deferebant, donec motum a Vespasiano bellum crebresceret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장2)
legati tribunique ex moribus imperatorum severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장4)
iam tribuni praefectique, sua quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장7)
illuc Mucianus cum legatis tribunisque et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e Iudaico exercitu lecta decora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장8)
quin et tribuni praefectique cum terrore et armatorum catervis volitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장14)
ante aquilas praefecti castrorum tribunique et primi centurionum candida veste, ceteri iuxta suam quisque centuriam, armis donisque fulgentes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장4)
commotus primo Vitellius, non tamen ultra quam tribunos plebis in auxilium spretae potestatis advocavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장7)
legioni tribunus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION