라틴어 문장 검색

minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:3)
si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:1)
illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:1)
ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:2)
qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:1)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam orationem, ita prosae vincta quam dissoluta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:2)
multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 135:2)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
quod ipsum hoc fieri potest levius, si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iurisconsultorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:2)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:4)
et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:2)
nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas defuerit, nec si oris incommoda obstabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:1)
nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata , et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 190:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION