라틴어 문장 검색

nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:4)
aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:4)
auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:2)
vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:4)
quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:4)
eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:2)
nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 264:2)
deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara admodum et apud eos solos indices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 293:1)
siquidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 297:5)
Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
sed in iudicio quoque nihil interest actionum, utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:3)
ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:1)
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:3)
magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:1)
In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec καθολικα` vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 190:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION