라틴어 문장 검색

Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 4:1)
Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 4:1)
navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 2:1)
Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant, consederant, quidam enavigare properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a navium inconsulte ruentes receperant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 12:2)
Iamque aestus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 19:1)
"In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:19)
Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:88)
" simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, viridem citus adit Idam properante pede chorus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 635)
ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b14)
5. Letare iam nunc miseranda Ytalia etiam Saracenis, que statim invidiosa per orbem videberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et gloria plebis tue, clementissimus Henricus, divus et Augustus et Cesar, ad nuptias properat. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 26:1)
Qui bibitis fluenta eius eiusque maria navigatis;
(단테 알리기에리, Epistolae 31:2)
nunquid timor ille perniciosus, humanus videlicet atque mundanus, abesse poterit, superbissimi vestri sanguinis vestreque multum lacrimande rapine inevitabili naufragio properante? 12.
(단테 알리기에리, Epistolae 39:2)
Flumen Kennebeckium lintribus factis ascende runt, et adversus flumen navigare coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.35)
navesque Anglicas, quae fluenta septentrionalia navigare consueverant, ab hoc propugnaculo impediri posse confidebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.27)
Imperatori, qui tam insigniter nomen Americanum virtute extulerat, succurrere et opitulari cuncti certatim properabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.36)

SEARCH

MENU NAVIGATION