라틴어 문장 검색

meriti pridem clarique vetustis fascibus ad socii properant et vindicis annum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:211)
quid velox semita Lunae pigraque Saturni;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:223)
ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:123)
Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum,quem desiderat huius operis conditio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 4:2)
At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 3:1)
Nec multum refert an villatici corporibus graves et parum veloces sint:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 7:1)
Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:1)
properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite manus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장5)
pergerent, properarent culpam in decus vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장11)
nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem properavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장4)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장3)
postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION