라틴어 문장 검색

In alio genere non eadem propositio est quae connexio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:4)
haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:1)
et ratio quidem nonnunquam est vera, cum eius propositio vera non sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:2)
interim verae propositionis falsa ratio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:3)
enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur , propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 373:1)
propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:3)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:2)
ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 214:2)
sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium singulas, partitio singularum partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium locos distributio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 7:1)
Nam sic propositiones erunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:4)
verum coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:6)
ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:4)
In quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:5)
primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION