라틴어 문장 검색

Paulum reclusis foribus miles prospicit Videtque et aegram et facie pulchra feminam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.7)
Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 1:1)
Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 1:1)
Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:2)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Magnam capies voluptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:1)
Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:1)
Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:1)
Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera aeque more Baiano lacum tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:1)
Ita certe prospicio ex ratione Prusensium, quam cum maxime tracto.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 2:3)
et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 27:4)
his eques instructus perterrita moenia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 27)
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권257)
nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권353)

SEARCH

MENU NAVIGATION