라틴어 문장 검색

adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 3:1)
Ordinem aestiuorum tuorum ego uero < . . . >, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates και` τοσαύτην ἀποθυμ[ε]ίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 5:1)
quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλο`ν αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine maceratum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:2)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:2)
a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:3)
Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius suaserit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 7:3)
Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 34:1)
Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 33:1)
Quis ille haud sane motus satisque prudens, otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo regiae praesto sint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 5:2)
"Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:51)
Perplures annos, postquam a praeceptore discesserat, doctrinam ab illo acceptam multum atque sedulo auxit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.14)
In hac legatione, magnum eventum habitura, animumque prudentem aeque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.31)
cura, autem, prudentiaque sibi opus esse merito duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.78)
Magnanimitas, tamen, et prudentia Montgomerii tandem vicere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.45)

SEARCH

MENU NAVIGATION