라틴어 문장 검색

post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:1)
et auxerat navibus octo captivis classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 660:2)
argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:3)
inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 175:2)
Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 184:1)
caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:3)
caesa igitur ad octo milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:3)
censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 540:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 579:2)
tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:1)
octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 723:4)
octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt inpositum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 357:2)
mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 426:1)
Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico intervallo sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 451:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION