라틴어 문장 검색

Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:34)
Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:27)
Eadem quippe aqua fontis et rivus primo fit, et postmodum stagnum, et sicut rivus ex fonte, sic stagnum ex rivo simul et fonte contrahit esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:5)
ostendit hunc non esse fluvium, sed rivum, ut alibi "et arentem Xanthi cognomine rivum". sicci tanagri non multum valentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1512)
Quod ad incarnationem Verbi demonstrandam sic attendunt rivum in fistula, quasi Filium in carne humana, ac si rivum in fistula cum dicamus Verbum incarnatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:7)
unde simpliciter intellegendus est cuiuslibet loci puteus, in quem cum quis descenderit, tantum caeli conspicit spatium, quantum putei latitudo permiserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1058)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION