라틴어 문장 검색

Variae Nationes in augendum paucorum dominium inclinantur super productione seminum aliorumque proventuum qui necessarii sunt ad culturam, et subiectio gravior fit si productio consideratur granorum sterilium quae agricolas cogat, ut ea a societatibus productionis emant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:5)
Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi vestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum vel coloris vel odoris inficitur, quod, si in ventre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 20:1)
atque, nixi ex illis duobus (quae dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et virtutibus specificis) illa altera (quae recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum majore et diligentiore observatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestive abrumpendo, illi multo melius profecissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:11)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION