라틴어 문장 검색

Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:1)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)
iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:4)
nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 9:14)
Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 35:2)
nec haec vilitas sui est aut dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam animam redimere nonnumquam senis et invalidi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 18:2)
Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere desinit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 105:1)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:1)
occupat enim nonnumquam odium generis humani.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:2)
magnus dolor sociosque nonnumquam sui maeroris ipsos oderit:
(세네카, Troades 930:1)
Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.6)
Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:2)
Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea consilium quaererent, et inuenirent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:10)
Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION