라틴어 문장 검색

Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poëtam grave plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:1)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
"sonat hic de nare canina littera."
(페르시우스, 풍자, satire 179)
sonat vitium percussa maligne respondet viridi non cocta fidelia limo.
(페르시우스, 풍자, satire 319)
Mox et Socratico plenus grege mittat habenas liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:4)
Interdum subducta foro det pagina cursum et furtiva sonet celeri distincta meatu;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:6)
Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:5)
nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium intremuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:2)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra insolitae voces flamma sonuere sequenti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:33)
Primumque Dione Caesaris acta sui ducit, comes additur illi Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:10)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:22)
Cum sonuere tubae, iugulo stat divite ferrum barbaricum:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:4)
Hic ego divinos inter generatus honores mutavi Latio barbara verba sono.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION