라틴어 문장 검색

qui cum locupletis assiduos appellasset ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:2)
Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:2)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 4 1:8)
tu vero aufer ducentos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 8:4)
rogat ut eos ad ducenta perducam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:14)
‘quid facere dēbet vir bonus, sī tyrannus rempūblicam opprimit lībertātemque cīvium praecīdit?’ exemplum revocāvit Harmodiī et Aristogeitōnis, quī quīngentīs ante annīs tyrannum Athēnārum occīderant lībertātemque populō reddiderant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit41)
sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:5)
boves domiti quingenti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:6)
praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:11)
Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
"pars viscus intrat molle, pars scindit cutem, omnia membra manus pariter fixere ducentae, totidemque guttae vulnerum stillant simul, maior tortor erat qui summa pupugerat infans, quam qui profunda perforarat viscera;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.20)
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1139)
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:4)
est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 912)

SEARCH

MENU NAVIGATION