라틴어 문장 검색

biduo ante quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 248:1)
nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:1)
L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 577:1)
ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 8:1)
Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:1)
Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 175:2)
legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 180:1)
hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 325:1)
Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento quod aestimatione fit talenta centum viginti septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 463:1)
profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 471:1)
muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 515:1)
Manlius coronas aureas ducentas duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 72:2)
et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:1)
et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION