라틴어 문장 검색

subestque iis humor;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 68:3)
et quum adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa, colore humori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 69:4)
Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 78:5)
si humor albidus, sanari non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:4)
Si tamen ea res nimium offendit, quod humore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 2:2)
Illud scire oportet hic quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adjecta paulatim vel aqua, vel alio humore:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 16:2)
non adjicio, quod genus humoris adjiciendum sit, aquam intelligi volo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 46:4)
tum praecipue, quibus tenuis humor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 47:4)
Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae humorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:8)
Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:6)
Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:1)
in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:4)
Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:1)
et hyoscyami radix vel in posca, vel in vino mixto sic, ut paulum his salis adjiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION