라틴어 문장 검색

Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:5)
Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:6)
Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:1)
Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:3)
Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:6)
Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:2)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:4)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa idus Octob.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:2)
ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:7)
Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 13:2)
Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 15:4)
Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:1)
At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION