라틴어 문장 검색

dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 91:5)
turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:4)
quaeque suos curvant matura cydonia ramos, cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 147:1)
adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 123)
nam prius incipient turris vitare columbae, antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, quam male se praestet veteri Graecinus amico, non ita sunt fatis omnia versa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 626)
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 820)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 88)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, siquid et inferius quam Styga mundus habet, gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 145)
venerat et senior pando Silenus asello, quique ruber pavidas inguine terret aves, dulcia qui dignum nemus in convivia nacti gramine vestitis accubuere toris, vina vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce rivus agebat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권231)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit, ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권13)
huc ignem curto fert rustica testu sumptum de tepidis ipsa colona focis, ligna senex minuit concisaque construit arte et solida ramos figere pugnat humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권404)
"ex illis altera maior erat, et gravibus ramis totum protexerat orbem contigeratque sua sidera summa coma."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권18)

SEARCH

MENU NAVIGATION