라틴어 문장 검색

Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 82:4)
Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:4)
Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem vi fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:6)
Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:13)
Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:8)
Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:2)
Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:11)
Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:8)
Ita pugnare coeperunt de ponte.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:5)
Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 35:7)
Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:3)
veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:7)
quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:5)
Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION