라틴어 문장 검색

Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:1)
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:2)
"Hic et Aloidas geminos immania vidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:4)
simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:10)
Adgredere o magnos - aderit iam tempus - honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.27)
Adgressi - nam saepe senex spe carminis ambo luserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.11)
his ego Daphnim adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS78)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 202:3)
si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 140:3)
in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 149:1)
ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:1)
verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 325:1)
totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:1)
verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION