라틴어 문장 검색

etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 248:1)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 294:2)
cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:2)
et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 175:4)
Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:2)
refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:3)
contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 22:1)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
aliter enim oraculorum aliter augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:1)
genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:2)
accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:2)
id autem, si et actioni supererit locus et ea proposuerimus, quae refelli non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 24:1)
et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 80:2)
nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION