라틴어 문장 검색

spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
ipsus escae maxumae cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 117)
tu argentum eluito, idem exstruito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 230)
itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum est infra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장17)
itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장77)
Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videbitur, extruaturque structura totum solum quam solidissima.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장1)
supraque terram parietes extruantur sub columnas dimidio crassiores quam columnae sunt futurae, uti firmiora sint inferiora superioribus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장2)
extructis autem fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장8)
eaque, cum erit extructa, relinquatur ne minus duos menses, ut siccescat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장13)
in contignationibus vero diligenter est animadvertendum, ne qui paries, qui non exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장4)
Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:1)
'extructus' autem pro 'extructis tapetibus altis'. veteres et mensarum et tori struices appellabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3224)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: "Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
(불가타 성경, 에즈라기, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION