라틴어 문장 검색

Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장4)
media campi covinnarius eques strepitu ac discursu complebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:2)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
completur caede quantum inter castra murosque vacui fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장8)
propinqua muris tecta et altitudinem moenium egressa fortissimo quoque militum complet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장4)
tempus quoque mercatus ditem alioqui coloniam maiore opum specie complebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장8)
acciri aquilas signaque et quidquid Veronae militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장2)
igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장2)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
complet quod biremium quaeque simplici ordine agebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장2)
Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:4)
Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partes detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
nam quos avus [Conon] muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:3)
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION