라틴어 문장 검색

Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna 'vetat te rex colloqui'.
(카이사르, 아프리카 전기 57:5)
de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera sunt eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 5:7)
Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique negotio Q.
(카이사르, 내란기, 1권 87:6)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit.
(카이사르, 아프리카 전기 80:4)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장47)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:3)
Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res, quas ingenio ac ratione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:1)
reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 5:1)
qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 19:5)
' id quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 7:2)
Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:2)
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION