라틴어 문장 검색

Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
Qua racione meant obliquo signa meatu, Cur signum proprios directius exit in ortus Opposite, furans nascendi tempora, tempus Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:12)
Quis sursum tendens egressa cuspide terram Exit et in terra nescit defigere centrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:15)
Exit spera manum, quoniam manus ipsa uocatur Ad noua, que cudens fabri sibi uendicat artem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:17)
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:3)
Currus subtollitur, exit Terras et tenuem currens euadit in auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:14)
Extra se cogit hominem se querere, de se Exit homo, factusque sibi contrarius a se Discrepat oblitusque sui se nescit et ultra Transgrediens euadit adhuc, plus esse laborans Quam sit, nec propria contentus origine, sese Esse cupit maior et se superare laborat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:18)
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper Magestas animi molescere cogitur, exit Duricies et sola tenet miseracio mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:3)
Exit in has uoces animus uerbumque redundat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:7)
Sed postquam nil posse dolos nec pallia fraudis Fraus uidet, exit bella, fuge committitur, arma Exuit et uite partem lucratur eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:23)
[0431D] Spiritus exiret ad basia deditus ori, Totus et in labiis luderet ipse sibi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:27)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:6)
Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:9)
Ne igitur mireris, si in has verborum profanas exeo novitates, cum profani homines profanius audeant debacchari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION