라틴어 문장 검색

vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:5)
Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:10)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
petitur vestra quae terra carina?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 24:4)
Coeunt et saxa trabesque coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 32:6)
et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:7)
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:3)
robore mollito lignoque in corpora verso in capitum facies puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:3)
Non tamen oblitae, quam multa pericula saepe pertulerint pelago, iactatis saepe carinis supposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:5)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
difficile est tamen hinc, remis utaris an aura, dicere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 150)
sive opus est velis, minimam bene currit ad auram, sive opus est remo, remige carpit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 102)
inde, levi vento Zerynthia litora nacta, Threïciam tetigit fessa carina Samon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 106)
his ego successi, quoniam praestantia candor nomina vivorum dissimulare iubet, non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, naufraga servatis omnibus una foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1211)

SEARCH

MENU NAVIGATION