라틴어 문장 검색

provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 569:1)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 489:1)
tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 168:1)
ubi sumus provecti in altum, fit quod volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 121)
Quia pol provexi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 652)
sed hi ex re- sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 417)
Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae gratia provectum et vicem reddentem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION