라틴어 문장 검색

quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:17)
quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:8)
Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem, frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu, confluere ex ipso possunt elementa vaporis et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:6)
nunc quia respirant alternis inque gravescunt et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas quam facit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:14)
aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 2:3)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
id est multitudo humoris, fortitudo membri a se repellentis, et recipientis infirmitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:4)
Sed quia facilius Graecorum inven­tionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:3)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Nec solum vulgus inani Perculsum terrore pavet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:51)
Longior Italia, donec confinia pontus Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:59)
At tibi nos (quando non proderit ista silere, A quibus omne aevi senium sua fama repellit,) Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:59)
Invenient haec arma manus, vobisque repulsis Tot reddet Fortuna viros, quot tela vacabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:66)
victum latus unda repellens Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION