라틴어 문장 검색

Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
Haec est vis qua corpus urget circulum, & huic aequalis est vis contraria qua circulus continuo repellit corpus centrum versus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 36:8)
Igitur quoties corpus tremulum pergit in partem quamcunque, Medium cedendo perget per circulum ad partes quas corpus relinquit, & quoties corpus regreditur ad locum priorem, Medium inde repelletur & ad locum suum priorem redibit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 15:5)
Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illine candidus Hylas repellebat improbam Naida.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:5)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
Contentus nostris si fuisses sedibus Et quod natura dederat voluisses pati, Nec illam expertus esses contumeliam Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.8)
Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.1)
Quare sollicitum potius aevum ducitis, Quam regem me creatis icto foedere, Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.3)
Decerne quod religio, quod patitur fides, Et graviter me tutare iudicio tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.16)
in summa, si datur Nasoni quod petit, illius honor, si negatur, mea repulsa est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 9:5)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
an somnus, qui te male perdat, amantis Verba dat in ventos aure repulsa tua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 639)
Ter formidatas reppulit illa manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 743)
Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 717)
Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat Speremus pariter, pariter metuamus amantes, Et faciat voto rara repulsa locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION