라틴어 문장 검색

alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장4)
incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장5)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium183)
nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장13)
neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장42)
itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장55)
utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장81)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장26)
Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장45)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장52)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장49)
quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장76)
32. Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 32장1)
Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장27)
Utriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina . . . iactum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION